Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

nauimus el. contulimus iure perpetuo et irreuoca­biliter, pacifice et quiete possidendam et haben­dam , a nemine cognatorum sepe dicti Ivan, seu propinguorum vel extraneorum suoruin post ela­psum longi temporis aliquatenus repetendam, aut requirendam. In cuius terre possessionem eundem Veyteh per fidelem hominem nostrum Jacow, tunc temporis comitem de Zovvlum, auctoritate regia fecimus introduci. Et vt hec nostra donacio tam sibi quam eius successoribus perpetue stabilitatis robur obtineat in argumentum maioris firmitatis literas nostras concessimus dupplicis nostri sigilli munimine roboratas. — Propterea volumus, quod sepe dictus Narad et ipsius heredes, heredumque successores prefatam terram Pyr, tam per karissi­mum Auum nostrum, quam per nos eidem col­latam pacifice possideat et quiete. Vt igitur hu­ius donacionis series robur obtineat perpetue fir­mitatis, nec possit processu temporis per quem­piam aliquatenus violari , presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Nicolai preposili ecclesie Albensis tran­siluanie, aule nostre Vice-Cancellary Anno Do­mini MCC. septuagesimo secundo regni autem no­stri primo." Ex otiginali, cum sigillo pendente e /ona sericea albo­rubra , vt videtur, emarcida enim est , et flauescens. Sigillum margine iarn vitiato, in quo tamen et crnx dupplicata , in scuto triangulari, et in parte alia Rex in tbrono scdens cum sceptro clare videri potest. XII. Ladislaus III. R. H. Comiti Jacobo, filio Jacobi, ser­vitiorum merito donationem impertitur. A. 1274. Ladislaus, Dei gratia Vngariae, Dalmatiae, Croatiae, Eamae, Serviae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque rex. Omnibus Christi fide-

Next

/
Oldalképek
Tartalom