Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
libus, praesentibus et futuris, ad quos praesenles litterae pervenerint, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus pervenirer Quod nos fidelitates et obsequiosa merita et meritoria obsequia fidelis nostri Jacobi Comitis, filii Jacobi, quae nobis et coronae regiae in fervore fideiitatis studuit exercere, regia circumspectione pensantes, quae per singula longum esset enarrare , quaedam tamen speciatiora ipsius servitia praesentibus duximus annotanda:. Nam cum per insultum Teutonicorum castrum Jaurinense captum esset, et ad obsidendum ipsum castrum quosdam particulares exercitus misissemus, idem Comes Jacobus vna cum Iwachyno, Magistro Tavernicorum nostrorum, Comite Posonien. et de Plys, contra Teutonicos memoratos laudabiliter dimicando et quosdam ex. ipsis lancea deiiciendo, lethalia recepit vulnera, ^de quibus vulneribus vix. per cur am expertorum.AIedicorum pe r spatium longj temporis exstitit resanatus. Postmodum et sub castro Detreh, quod. per exercitum regis Bohemiae obsidebatur, cum quosdam Barones nostros ad detendendum ipsum castrum cum exercitu misissemus, idem Comes Jacobus virtutem virtuti et fidelitatem fidelitati accumulans, audacter irruit ui aciem exercitus Theutonicorum, ibi similiter graviter fuerat sauciatus, prout ex veridica Ba/onum nostrorum, qui ibi erant, intelliximus relatione. Yolentes-igitur sibi pro tam laudabilibus fidelitatum operibus et servitiis regio occurrere cum fauore ad ipsius supplicationem et petitionem, licet maiori remuneratione esset refouendus, quandam terram castriN. N. ad sex aratra sufficientem eidem JacoboComiti etStephano fratri suo duximus conferendam. Et vt donatio nostra sibi facta provi-