Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

nam cum ferret aegrius Paulus, Zagrabiensis Episco­pus, frater eius, in Slavonia et Hungaria quaerit so­cios; ipse vero Joannes cum Twarko, Bosniae Bano, se consociat, Dalmatinosque concitat. Stephano quo­que Laczkovich in partes tracto, dum Thomas de S. Georgio in Banatu sufficitur, per Nicolaum de Gara bona Joannis de Palisna, ob rebellionem publicantur, mptus fiunt ampliores. XXIII. Maria R. H. contra depopulatores possessionis Apa­thi lite pendente inquiri iubet. A. 1385. Maria, Dei gratia regina Hungariae, Dalma­tiae, Croatiae etc. Fidelibus suis conuentui de Le­lez, salutem et gratiam. Dicitur nobis in perso­nis Michaelis, filii Nicolai, filii Stephani de Bors, ac Gregorii de Sceplak: Quod Martinus, filius La­dislai de Albes, et Dauid, filius eiusdem, item Do­minicus, filius Beke, ac Nicolaus et Stephanus, nec non Martinus, filius eiusdem de Olazi, Joan­nes, filius Leukus, alter Joannes, filius Bartho­lomaei de. Yed, Bartholomaeus, filius Stephani de Keubeulkuth, nec non Nicolaus, dictus Earkas de Kereztur, pridem videlicet in festo beati Blasii Martyris, nunc praeterito cum eorum complicibns et ad se pertinentibus potentialiter, imo ex prae­concepta rationis malitia, ad possessionem dicto­rum Michaelis et Gregorii Apathi vocatam, ipsis convincinatam, ipsam penitus et per omnia deua­stassent et depopulassent, cum vniuersis iobbagio­nibus ipsorum, qui pro hinc personales et diuti­nas residentias possessione irv eadem fecisse dino­scebantur; divisiones inter se facientes, eosdem cum omnibus rebus et bonis ipsorum ad eo­rundem possessiones transduxissent moraturos, et sic nunc dicta possessio Apathy nuncupata prae­fatis iobbagionibus et rebus ac bonis praedictis de­solata remaneret, atque derelicta; in praeiudi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom