Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
ciurn iuris dictorum Michaelis et Gregorii, non modicum et iacturam, lite tamen inter eosdem Michaelem et Gregorium, ac Martinum et Dauid, eius filium pendente. Super quo fidelitati veslrae firmiter praecipiendo mandamus , quatenus vestrum mittatis hominem, pro testimonio fide dignum, quo praesente Ladislaus, filius Nicolai de Zemlin, vel Stephanus, filius Thomae, aut Nicolaus seu Michael, filii Andreae de Kecsed, sive Ladislaus, filius Thomae de Bocsy, seu Elias de Felegjhaza, neue Matthaeus de Zaka, an Petrus de — — aliis absentibus homo noster ab omnibus, quibus incumbit, meram de praemissis experiatur veritatem, quam tandem nobis fideliter rescribatis. Datuin in Wissegrad feria sexta proxima ante Dominicam Oculi. Anno D. Millesimo trecentesimo octuagesimo quinto. L. S. Orig. in archivo fam. Ibranyi. XXir. Dlploma Sigismuncli Mar. Brand. die 16. Augusti civitati Posoniensi super promisso datum , quod tricesimam per Ludovicum R. Jaurino et Semtai>ia Pusonium inductam, rursus Jaurinum et Semtaviam sit translaturus. Sigismundus, Dei gratia MarchioBrandenburgensis, Sacri regni imperii Archicamerarius, memoriae commendamus, quibus expedit vniuersis: Quod venientes ad nostri praesentiam Judex el iurati consules civitatis nostrae Posoniensis, nobis proposuerunt, quia tricesiinarum debita in Jaurino et Sempthe ab antiquo exacta dinoscuntur et recepta, sed clarissimus Dominus Ludovicus, divae memoriae, Hungariae , Poloniae, Dalmatiae Bex, motus de locis praefatis tricesiinam transtulerat eandem vsque Posonium, volens, quatenus hujus-