Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

cantcm ; a Domina nostra Maria , Regina Hunga­riae, sibi impetraverat; et per Donationem Ejus­dem Dominae Reginae in eandem Plebaniam in­trare nitebatur, quem iidem Cives non intromi­serunt, eidem contradicendo ; ralioneque hujusmo­di non intromissionis, praefatos Cives et Juratos, Eadem Domina Regina in praesentiam sui fecerat evocare. Et quia praefata Domina Regina in Ter­mino, quo praefatos Cives vocare fecerat, ab hinc recesserat, procedendi more consveto Ideo prae­nominatus Joannes Litteratus ab una , parte vero ab altera ex praedictis Civibus de Sopronio , co­ram nobis personaliter constituti, Litteras ipso­rum Libertatum exhibuerunt. In quibus vidimus contineri, quod ipsi eligendi, conservandi , et de­ponendi, quemcunque Plebanum voluerint, habe­ant facultatem. Quibus visis, et perceptis, anno­tatus Joannes Litteratus praedictam Plebaniam seu Rectoratura Ecclesiae praenominatae, cum omni­bus suis juribus perpetuis remisit, et resignayit corara nobis. Eosdem pacificos et quietos permisit hac parte. Assumendo idem Joannes Litteratus no­stri in praesentia, quod praenominatos Cives , et alios quoslibet Rectores dictae Ecclesiae Successo­res, nunquam ullo tempore molestaret, nec ulte­rius Serenissimis Principibus Dominis Regi, et Re­ginae Hungariae, querimoniam porrigeret aliqua­lem. Ad quod se coram nobis promissione spon­te obligavit, testimonio praesentium mediante. Datum Budae feria quarta proxiraa post Domini­cam Reminiscere Anno Domini Millesimo Trecen­tesimo Nonages. primo. Nos igitur justis ac legi­timis petiti<5nibus Providorum virorum Joannis Simbertenseg, Judicis, ac Nicolai Magistri Civi­um Civitatis Soproniensis, favorabiliter inclinati, 8 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom