Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

praefatas Litteras Magistri Tavernieorum Regali­um roborauimus. Ad verbum nihil addendo , ni­hilque diminuendo, transcribi et transumi, ma­gnaque Sigillo Privilegiali consignari fecimus, ube­rioris rei ad cautelam. Datum secundo die festi S. Laurentii Martiris Anno Domini MCCCXCI. Nota. In ea suburbiorum Urbis Sopron. parte, quae in orientera vergit, Aedes Sacra Catholica D. Michaelis Archang. nomine dedicata , in edito Ioco sedet, a se­ptentrione venientibus primo occurrit in oculos , lae­to subjacentis Sopronii indicio. Templum augustum , nihil non venerabile ostentat, totiq. Urbi decus conci­liat eximium. Turris, quae tergo aedis adhaeret, tam opportune adtollitur, ut specula totius Urbis esse pos­sit. Quo auctore condita sit, non constat: Anno vide­licet 1391. lis de Plebania S. Michaelis inter Senatum Soproniensem et inter Joannem de Chepregh Littera­tnin commota fuit. Hic nirnirum Nicolao Praesbytero tunc mortuo , id beneficii, Maria regina ipsi indulgen­te, nec rogata Magistratus Urbani cousensione, surro­gari voluit. Quae res eo permovit Senatum Soproni­ensem , ut solenni edita intercessione reclamaverit ; utpote juribus suis, quae a priscis Regibus hucusque intemerata habebant, nihil vel Regum culpa derogari passurus. Fecere id apud Magistrum Tauernicorum Regalium, Nicolaum filium Joannis de Kanisa, qui re cognita, dijudicataq. lite , priscum, quod habuere vo­candorum abrogandorumque Plebanorum jus, ita So­proniensibus adseruit, ut i>imul Joannem de Chepregh ab ambitu eins depulerit. Diploma banc in rem ipse edidit, et Capitulum Jauriense illud recognovit. In re­citato hoc diplomate babet , qnod advertat Lector an_ tiquitatis hungaricae amans et peritus. l.Palam inde fit, jam tum ante Sigismundi R. initia fundatam sub3tructamq. aedem S. Michaelis, atque a priscis Regibus peculiari quodam jure donatam fuisse, adeoque assertum quo­rumdam Geographorum de auctore sacrae hujus aedis Friderico III. J. fide bujus diplomatis prorsus convelli. Et vel hinc patet utilitas imo necessitas. communican­dorum diplomalum ad veritatem Historiis asserendam, et convellendos errores. 2. Jus, quod Patroniftus vo­cant, inde a primis templi exordiis ad Senatum Sopro­-nien. indolgentia Regum , quo hodieq. potiuntur, ad-

Next

/
Oldalképek
Tartalom