Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

uotam exliibuerint, vestrisque iussis et mandatis obedierint et obtemperauerint, obedireque et ob­temperare in futurum promti essent et parati. Quare fidelitati Yestrae firmo sub edicto praecipi­mus et mandamus, quatenus si eis, quae nobis relata sunt, veritas suffragetur; extunc eosdem dominos et Cppitulum dictae Ecclesiae Iadrensis in illis omnibus libertatibus, in quibus per prae­decessores vestros tenti fuerunt et conseruati, post­tergatis omnibus nouitatibus, in praeiudicium eo­rum et libertatum ipsorum per vos, vt praemitti­tur, adinuentis, tenere et conseruare pacifice et quiete debeatis; dummodo et ipsi in omnibus, vt praemittitur, vestris studeant mandatis et praece­ptis obedire et plene obtemperare. — Datum Bu­dae, in festo Pnrificationis B. M. Y. gloriosae. Anno Domini M. CCC. XCIX." Apud Farl. Tom. V. p. 109. CCCXL. An. Ch. 1399. ldem Sigism. Praeceptoratum S. Antonii de Daroch ab vsurpatione hospitalis S. Spiritus Casso­uiae inhibet. Sigismundus, Dei gratia rex Hungariae, Dal­matiae , Croatiae etc., Marchioque Brandenburg. etc. Fidelibus suis honorabili ac religioso viro, fra­tri Almanno, Praeceptori Praeceptoratus Sancti Antonii de Darouch, singulisque fratribus Prae­ceptoratus praedicti, nunc constitutis et in futu­rum constituendis, salutem et gratiam. Dicunt nobis fideles nostri ciues et vniuersus populus ci­uitatis nostrae Cassouiensis in ipsorum et singula­rum miserabilium personarum in hospitali Ecclesia S. Spiritus, in honore eiusdem S. Spiritus. in dicla

Next

/
Oldalképek
Tartalom