Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

Ecclesia aedificato et construclo degenlium perso­nis, quod vos dictum hospitale sub ordine Sancti Antonii, et non Sancti Spiritus fuisse et esse con­structum, atque vobis, et Vestrae iurisdictioni im­mediate fore subiectum praetendentes, ipsum pro vobis occupare niteremini et velletis, diuersas mo­lestias et perturbationes praedictis ciuibus et vni­uerso populo, ratione praedicti Hospitalis infe­rendo, in praeiudicium dictorum ciuium et po­puli valde magnum; vnde cum fama publica et et singulorum habitatorum dictae ciuitatis com­muni asserto id dicatur affirmari, quod saepefa­tum hospilale ab initio suae fundationis in honore Sancti Spiritus in praenotata ciuitate nostra fuisset et esset constructum, fundatum et aedificatum; ideo fidelitati vestrae firmissimo damus regio sub edicto: quatenus a modo et deinceps praefatos ci­ues, et vniuersum populum ciuitatis saepefatae, de et super hospitali praefato nullo modo mole­stare, perturbare seu inquietare praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali; sed sinatis hospitale prae­libatum sub iure, quo hactenus fuisset obserua­tum, libere et absque quouis impedimento in ea­dem ciuitate permanere et aliud sub obtentu gra­tiae nostrae facere non ausuri in praemissis. Prae­sentes etiam post earum lecturam semper reddi edicimus praesentanti. Dalum Cassouiae praedi­ctae, in Dominica Ramis Palmarum. Anno Do­mini Millesimo trecentesimo nonagesiino nono." Wagner Anal. P. Ilt. p. 168—9.

Next

/
Oldalképek
Tartalom