Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

eligendi praerogatiua fuit. Hoc iure quippe Ducatura Almus, Principatum A r p a d heredi­tariura sunt consecuti: „Septem Principales Hun­garorura Personae (BeturaogerJj inquit Belae re­gis Notarius (de Gest. Ducum Hung. Cap. V) Com­muni et vero consilio intellexerunt, quod ince­ptum iter perficere non possent, nisi Ducem et Praeceptorem super se habeant; ergo libera vo­luntate et communi consensu elegerunt sibi Ducem et Praeceptorem in filios filiorum suorum vsque ad vltimam generationem Almum, filium Vgek, et qui de eius generatione descenderent: quia Almus Dux et qui de generatione eius de­scenderant, clariores erant genere, ac potentio­res in bello. — Pari igitur voluntate Almo Duci sic dixerunt': Ex hodierna die Te nobis ducem^ ac praeceptorem eligimus, et quo fortuna Tua Te duxerit, illuc Te sequemur. Tunc supra dicli viri pro Almo Duce paganico more fusis propriis sanguinibus, in vnum vas ratum fecerunt iuramen­tura. — Primus status iuramenti sic fuit: Vt quamdiu vita duraret, tam ipsis, quam etiam po­steris suis, semper ducem haberent de progenie Almi." Eodem consulto fuerat Arpad, Almi Ducis filius, in Principatum sublimatus teste Constantino Porphjrogeneta de adm. Imp. Cap. 58. „Chaganus Chazarorum viros ,suos cum Lebedia, vno e Voj­uodis, ad Turcas (Magyaros) misit, qui vbi cum iis sermonem communicassent, visum illis fuit, Arpadum potius Principem (^Jqxovtcc) constituere, quam patrem Salmuczem (Almum), vt pote di­gniorem et prudentia etconsilio et fortitudine in­signera, talique principatui parem, quein eliam

Next

/
Oldalképek
Tartalom