Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

legem S.Ladislai venum detur in mancipiurn." Legem hanc in eius libris frustra quaesiueris. »Tain disparatae, tam defectuosae leges in eisdem liaud occurrerent, si vno vel pluribus diplomatibus com­prehensae fuissent. Legum Colomanni comitialiter editarum com­])i!alor fuerat Albericus Monachus Cassinensis, Anno 1106. defunctus, vti Battjanius LL. Eccl. tom. I. p. 450. suspicatur. Faietur quippe in prae­fatione: Regalium instituta collationum, vel Sena­toria totius Regni decreta, se non proprii arbitrii vestigiis figere; verum praeuiis alieni' itineris vi­sibus insistere; " arguit friuolam Regni detracto­rum coniecturam , qui concilium Vercellinum au­tumant esse superfluum. 1' Clarissime: dum Sera­phinum A. Episcopum , vt errata corrigat, super­flua resecet, et imperfecta suppleat" deprecatur. §§. 6. 11. 16. Bina etiam decretorum capita fu­gerant eum — quod compilatorum est; vnius meminit Ajidres II. An. 1222. art. 27. „Vt Mar • turinae a Croatis iuxta consuetudinem a Colomano Rege constitutam soluantur. " AJterum prodidit Blasius Veres in sua compilatione : „De consueto sigillo: „ Vt quiuis consueto sigilio vtatur. " cap. 69. 70. — Quisnam legum SS. Stephani ac La­dislai Regum compilator fuerit: an idem Alberi­cus ? vel alter ? Ne coniecturae quidem locus. Aliorum decreta compilatores haud i-nuenerant. >20. Prirnus Regum, qui leges comitialiter publicatas et republicatas, solenni comprehendit Diplomate fuit Andreas II.: „Quoniam, in­quit^ libertas tam Nobilium Regni nostri, quam etiam aliorum, instituta a S- Stephano Rege, per aliquorum Regum potentiam, vlciscentium

Next

/
Oldalképek
Tartalom