Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

LX XXVII. An. Ch, 1393. lacobus Abrahae, Castellanus de Bajmocz Hermanno Helel densam syluam 111 villa Kovdcsi exslirpandi, et impopulandi facultatem largitur. In nomine Domini Amen. Omnia tempora sigularum rerum personarumque finem habere co­guntur. Ideo ne ea, quae tempore solito suo mo­re contrahuntur, tempore insolito ponantur; id circo memoria sit tenendum , omnibns tam prae­sentibus quam futuris, quibus expedit vniuersis. Quod cum nos Iacobus Abrahe, Castellanus Baj­moczensis, er gratia Sigismundi, Dei gratia Regis Hungariae, Illustrissimique Marchionis Branden­burgensis illud castrum gubernassemus regendo, loco Magnifici viri Domini Leustachv de Ilsua pro­tunc Palatini Regni Hungariae, ad nostram perso­naliter accedens praesentiam vir sagacis ingeny Hermannus dictus Heckel , Iudex de villa Fabri, atque conciuis in Probna, Domino nostro, Magni­fico viro Leustachio, atque nobis exhibuit non­nullas litteras priuilegiales super emptione villica­tus, iudiciique villae Fabri praetactae, in quibus quidem litteris prope finem conclusionis priuilegii continebatur lalis articulus: etiam eisdem Iudici, eiusque posteris, in futurnm subsequentibus, da­mus et committimus nostris in tenutis quandam syluam densam, iuxta fluuium dictum Tussina, ex­stirpandam, obsedendam, populo aggregandam, retinendam omni in iure Teutonicali, ad modum libertatum et consuetudinis dictae villae nostrae labri-, seu aliarum circumadiacentium. Hoc ita­que articulo perlecto, et priuilegio, idem praefa­tus Hermannus Heckel sibi nouum priuilegium speciale a Domino nostro Leustachio cupiuit fieri

Next

/
Oldalképek
Tartalom