Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

super eadem densa sylua, superius \illam Fabri, ipsam velle i'n nomine Populorum extirpare. Ita­que ad ipsius preces inclinatus vir Magnificus Do­minus Leustachius adiudicauit ipsius fieri petitio­nem Et quia tunc occupatus negotiis ofiicy sui Pa­iatinatus nobis, videlicet Iacobo Abrahe commisit, sibi Ilermanno desuper conficere priuilegium no­stro sub sigillo, quod et fecimus; cuius priuilegii tenor sequitur in haec verba : INos Iacobus Abrahe Castellanus Bajmoczensis ]>ro tunc, de benej)lacito Domini nostri Leustachj de Ilsua, Palatinique Re­gni Hungariae, memoriae commendamus vniuersis et singulis, quibus expedit, tam praesentibus quam futuris; quod nos considerata probitate, morum­que venustate sagacis viri Hermanni Heckel, Iudi­cis de villa Fabi i, et conciuis in Probna, ad peti­tionem suam superius insitam dedimus et contuli­mus sibi, huiusque filjs et posteris vnam syluam densain, iuxta fluuium Tussina, superius villam Fabri, ac monte Kinberg, ascendendo fluuium Tussi nam, vsque ad tenuta villae dicta Cziczmann, cum collateralibus montibus, de iure ad fluuium Tussina spectantibus, ex alia vero parte montis dicti Wjndgebiirg vsque metas villae Fabri prae­dictae, cum suis collateralibus extirpandam, ob­sedendam f populo aggregandam, in libertatc XVII. annorum, omni sine dationc permanendum et in iure Teutonicali seruandum, mox in iurisdicti­one, qua fruuntur fideles hospites nostri in villa Fabri. His itaque annis XVII. libertatis elapsis, Domino nostro Leustachio et suis haeredjbus luxta possibilitatem ipsorum, ad modum aliarum villa­rum Teutonicalium tenebuntur censuare et seruire. Deinde eosdera omnes populos ad plantationem

Next

/
Oldalképek
Tartalom