Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)

pecuniam vsualeni aequiualenlem, item iu festo Natiuilatis Mariae Yirginis gloriosae, collegio et Canonicis Ecclesiae S. Stephani Protoraartvris; iu castro Strigoniensi, per dictum Dominum loannem Archiepiscopum de nouo ordinato, triginta flore­nos computi praetitulati dari et persoluere tene­antur. In casu autem quo praetactam domum per negligentiam possessorum seu ignis voragine, seu alio quocunque casu fortuito desolari contingeret adeo, vt saepe dicli prouentus exinde commode se porrigi non possent; extunc memoratus Magister Franciscus aut sui posteri huiusmodi defectum de prouentibus cuiusdam praedii, seu allody inter supra dictum castrum Budense et villam Nyek ad­iacentem, quod scilicet quondam Comitis Kunczli­ni praefuisse dignocitur, refundere y seu supplere teneantur. Assumens niliilominus praenominatus Dominus loannes Archiepiscopus eundem Magi­strum Francizcum Bernhardi, suosque suceessores atque posteros ab omnibus ratione iam dictae do­mus et vniuersarum vlititatum eiusdem, impetere nitentibus defendere et expedire paopriis suis labo­ribus et expensis secundum vsum et consuetudi­nem ciuilatis nostrae ab antiquo approbatam ; sal­uis tamen redditibus praescriptis semper remanen­tibus. In cuius rei memoriam, /irmitatemque per­petuam ad instantiam et petitionem partium prae­sentes litteras nostras alphal)eto intercisas duximus concedendas; promittentes priuilegialibus nostris litteris confirmare, dum praesentes nobis fuerint reportatae. Datum in crastino festi S. Michaelis Archangeli. Anno Domini M.CCC.XCIII. " E\- anthentico earum transnmto 1396. ^manato V. infra.

Next

/
Oldalképek
Tartalom