Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
annectendarura, per nullum debeant prohiberi. Itera telonium seu tributum in ciuitate nostra praedicta sic decreuimus persoluendum , quod de yna petia yperii denarii 16, de vna vero petia grauis — 12 den., et leui dorneto denarios octo^ de petia panni Kaprotli denar. 4 ^ de petia grisei albi denarii duo; de vno equo vel pecore duo, de pedestri liomine aliquod onus portante, denarius vnus exigatur; sed de pedestri liomine nihil portante, nihil penitus exigatur. Item concessimus iisdem fidelibus ciuibus et hospitibus nostris, vt nullus hominum praeter ipsos ab ipsa ciuitate nostra ad vnum milliare, intra metas et terminos eiusdem Ciuitatis nostrae et dictarum trium villarum eis annexarum in fluuio Priuigye vocato molendinum construere, piscationes facere praesumat, nec in circuitu ipsius ciuitatis nostrae infra vnum milliare aliquis hominura, praeterquara ciues et hospites ipsius ciuitatis nostrae panes et carnes vendere praesuraant; nec etiam Sartores, Textores, Fabri et quilibet alii laboratores in viliis circumiacentibus esse debeant, exceptis villis nostris Novak et Baymocz appellatis, in quibus solummodo volumus , vt praemissa peragantur. Item voiumuSj vt nullum forum infra dictum rnilliare in circuitu dictae ciuitatis nostrae, praeterquam rn eadem ciuitate nostra possit celebrari ; praeterea volurans, vt nuJIus Magnatura regni nostri cuiuscunque gradus et dignitatis existat, super dictos ciues nostros praesumat facere descensus violentos. Item concessimus iisdem ciuibus nostris fidelibus, vt Plebanum pro se liberam habeant eligendi facultatem, quem teneantur Archiepiscopo Strigonien. praesentare ad confirman-