Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

dum. Statuiinus etiam, qitia praedicti ciues 110­stri dictam collectam ipsorum consuetam videliceL 400 florenorum auri, dempto tamen et excepto lucro camerae nostrae singulis annis nobis et suc­cessoribus nostris ad cameram nostram regiam portare et soluere teneantur, nihilominus, Yt di­cta ciuitas nostra maiori antidotum praemio done­tur et decoretur, ex superabundanti et speciali gratia uostra regia eisdem concedimus, vt iidem fldeles ciues et liospites nostri et eorum posteri omnibus eisdem libertatibus, iifimunitatibus, gra­tiis et legibus ac praerogatiuis potiantur perpe­tuis temporibus et vtantur, quibus ciues et ho­spites ciuitatis nostrae Budensis gaudent polissime et fruuntur. In cuius rei memoriam, firmita­temque perpetuam praesentes nostras pi iuilegiales concessimus pendentis et authentici sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per ma­nus reuerendissimi in Christo Patris etDomini De­metrii, miseratione Diuina SS. quatuor coronato­rum S. R. E. Presbiteri Cardinalis, S. Strigonien­sis Ecclesiae Gubernatoris perpetui, locique eius­dem Comitis similiter perpetui et, aulae nostrae Cancellarii, dilecti nobis ct fidclis. Anno Dom. M. CCC. LXXXIII. quinta Februarii, Kegni autem nostri anno secundo. Venerabilibus in Christo Patribus, eodem Domino Demetrio, Gubernatore Ecclesiae Strigoniensis, Ludouico Colocen. Petro Iadren. Vgolino Spalaten. et A rgone Ragusien. Ar­chiepiscopis , Emerico Agriensi, Paulo Zagrabien. Gublino Transjluanien. Valentino Quinqueeccle­sien. Decretoruin Doctore , Iohanne Varadien. Guillino Iaurien. Benedicto Vesprimien. Ioanne Chanadien. Georgio Boznen. PetroVacien. loanne

Next

/
Oldalképek
Tartalom