Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
E membrana origiuali Coll. Nic. lankovics. L. Sigilli e zona viridi contorta pendentis. A dorso scriptum : Littera Nobilium sub maiori Kemlelc. cx. yln. Ch. 1385. Eadem Elisaheth Coniitem ac Ciues de Kremnicz in persoriis ac rebus arestari prohibet. Elisabeth, Dei gratia Regina Hungariae, Poloniae, Dalmatiae etc. Fidelibus suis vniuersis Praelatis, Baronibus, Comitibus, Castellanis, Nobilibus ac aliis cuiusuis status et conditionis hominibus, item ciuitatibus et liberis villis, ipsarumque rectoribus, iudicibus etvillicis, quibus praesentes ostenduntur, salutem et gratiam. Significarunt Nobis Comes, vniuersi ciues et hospises nostri de Kremniczia querulose; quod, cum ipsi vel eorum familiares in negotiis ipsorum per partes et prouincias regni nostri procederent, et ad tenuta, honores et possessiones Vestras seu Vestri ad medium peruenirent, pro factis, debitis, delictis et ollensis aliorum arrestarentur et prohiberentur, nulla tamen ex parte ipsorum, vti conueniens esset, in ciuitate Crempnicziensi postulata iustitia . . . mmmL«» - • - i. . j et requisita ln eorum praeiudicium atque damnum. Ideo vestrae fidelitati firmiter praecipiendo mandamus; quatenus quandocunque aut quotiescunque praenotati Comes et Ciues de Kreinniczia vel eorum familiares in eorum negotiis proficiscerentur, vna cum rebus et bonis ipsorum et ad tenuta, honores et possessiones vestras seu vestri ad medium peruenerint, nullo modo pro factis, delictis, debitis et oIFensis aliorum arrestare seu prohibere, aut iudicatui vestro adstaie compellereque, neque iudicare praesumatis, sed ipsos potius sina-