Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

lis per possessiones, tenuta et lionores vestros, ac vestri per medium cum rebus et bonis ipsorum transire, pacifice et sine impedimento, si qui vero quideunque actionis vel quaestionis contra praefatos Comitem et ciues de Krempniczia habenl vel habuerint, hoc prosequantur in dicta ciuitate Krempnicziensi coram iudice et iuratis ciuibus, qui vnicuique querulanti ex parte debitorum suo­rum exhibebunt debite et indilate iustitiae com­plementum. Aliud igitur non facturi. Datum in Posagavar, feria quinta post festuin proxima Beati Georgii Mertyris. Anno Domirii Millesimo trecentesimo octuagesimo quinto." Ex archivo vrhis Cremniczii. CXI. yln. Ch. 1385. Maria R. H regnicolas in auitis per Ludo­uicum jjatrem, ac per se con/irmatis libertatibus et immunitatibus conseruandos denuo assecurat. Nos Maria, Dei gr. regina Hungariae, Dal­matiae, Croatiae etc. Notum facimus vniuersis, quibus incumbit, p'er praesentes: Quod cum nos sana et matura , vna cum Praelatis et Baronibus, ac regni nostri proceribus deliberatione praeha­bita, pro bono cominuni, vtiJitateque eiusdem regni noslri, praesertim pro reformandis defor­matis, remeliorandisque et discutiendis ac recti­ficandis vniuersis et singulis ipsius regni nostri fa­ctis, cuiusmodi existant et generaliter sedandis et exstirpandis omnibus maleficorum generibus, post felicein obituin olim excelsi Principis, Dom. Lu­douici, regis Ilungariae, Genitoris nostri caris­simi, cuius memoria in benedictione est, hinc inde inter ipsos Nobiles et regnicolas, cuiusuis

Next

/
Oldalképek
Tartalom