Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

Regiae sibi dedisset et donassel, ideo eidem Mojus lilio Alexandri, Nicolao et Michaeli filiis eiusdem remisisset et resignasset, perpetuo possidere el habere, nullam proprielatem in eisdem reseruando pro se. Quibus quidem literis exhibitis eodem pro­curatore ipsius Dominae eidem et dicto Mojus, sibi imprimis, per nos iuris aequitatem impertiri po­stulantibus, licet praefati Mojus et Georgius pro se personaliter et pro ipso ISicolao vt praedicitur, cum suflicientibus literis procuratoriis, coram ipso conuentu adstando dictam portionem eorum pos­sessionariam praedicto Magistro Petro de Darou, pro praemissa summa pecuniae modo praemisso pignori obligauit; tamen quia tandem praefatus Mo­gister Petrus in praesentia dicti Conuentus Simi­giensis comparendo ipsam portionem possessiona­riam in dicla Dalatha habitam, sibi pro praemissa suinma pecuniae impignoratam , eo quod idem Mo­ius sibi quandam Possessionera Malni vocatara, pro eadem suraraa pecuniae tradidisset seu perpetuas­set, remisisse et resignasse adinueniebatur. Pro eo ipsLim Moius SLiper praemissis 200 florenis ex­peditum relinquentes, cuin nos ipsura Dominum Abbatem de eo, quomodo et quo Iure, duae par­tes ipsius Possessionis sibi attinerent requisitum ha­buissemus , tunc idem Dominus Abbas in decla­rationem actionis suae praemissae quasdam quatuor literas, vnam Domini Moius condam Palatini y nec non Comitis Alexandri, filii Alexandri, Priuilegia­lem sigillo eiusdem Mojus Palatini consignatam, et tres dicti Conuenlus Abraissionales nobis prae­sentauerat, quarum prima videlicet eiusdem Mo­jus Palatini et Comitis Alexandri Litera Anno Do­mini 1372. eraanata exprimebat quod Idem Domi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom