Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
nus Mojus Palatinus et Magister Alexander filius Comitis Alexandri considerantes omnia esse transitoria ob remedium animarum ipsorum , quasdam Possessiones et portiones possessionarias et \illas eorum videlicet omnem terram et Iura ipsorum in Abraam habita, exceptis sessionibus ipsorum in eisdem habitis, tolam portionem eorum in villa Olfalu nec non quasdam alias possessiones et portiones eorum possessionarias in eisdem literis declaratas, cum omnibus earum vtilitatibus et pertinentiis vniuersis lipsos communiter tangentes monasterio Beate Virginis in eadem Abram constructo , communiter dedissent et donassent in perpetuum possidere et habere , idera autem Dominus Mojus Palatinus specialiter inter alias possessiones et portiones possessionarias totam possessionariam suam portionem inpraedicta Dalatha habitam , cura piscinis , syluis, et aliis vtilitatibus in facie eiusdem existentibus similiter eidem monasterio Beatae Virginis de Abram contulisset in perpetuo possidendam; reliquae vero tres Literae dicti Conuentus Abmissionales exprimebant, quod pridem idem Mojus filius Alexandri in Anno Domini M.CCC.LVI. secundo idem modo simili in Anno Domini M CCC.LVII. Tertio autem et ultimo modo simili idem Mojus in Anno Domini M. CCC.LVJIl. supra scripto iuxta continentiam Literarum dicti Conuentus obligatoriarum , per religiosum virum Fratrem Petrum Abbatem dictae Ecclesiae deAbraam, congruis diebus ipsarum dierum in praesentia dicti Conuentus expectatus, ad faciendam solutionem ipsarum 10 pensarum denariorum , in praesentiam dicti Conuentus non venis-