Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
tribus nostris habuimus diligentem; demum ad te, praepositum Ecelesiae Strigoniensis , in presbiteratus ordine constitutum, cui de litterarum scientia, vitae munditia, honestate morum, spiritualium prouidentia et temporalium circumspectione, aliisque multiplicium virtutum donis apud nos laudabilia testimonia perhibentur, direximus ocnlos mentis nostrae, quibus omnibus debita meditatione pensalis, de persona tua nobis et eisdem fratribus ob dictorum tuorurn exigentiam meritorum accepta f ipsi Agriensi Ecclesiae, de dictorum fratrum consilio, auctoritate apostolica prouidemus, teque illi praeficimus in Episcopum et pastorem et administrationem ipsius Agriensis Ecclesie tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, in illo, qui dat gratias,- et largitur praemia, confidentes, quod eadem Agriensis Ecclesia per tuae circumspectionis industriam et prouidentiam circumspectam sub tuo felici regimine, dextra domini tibi assistente, propitia tibi salubriter et prospere dirigetur, et grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa. Quo circa discretioni tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus irnpositum tibi a Domino onus regiminis dictae Agriensis Ecclesiae suscipiens reuerenter, sic te in eius cura saluhriter exercenda diligentem exhibeas, et etiam sludiosum, quod ecclesia ipsa gubernatori prouido et fructuoso administratori gaudeat se commissam, tuque proinde , praeter aeternae retributionis praemium, nostram et apostolicae sedis benedictionem et gratiam vllerius consequi merearis. Datum in Castro Luceriac, Salernitanae dioecesis. VI. kal. Septembris. Pontifieatus nosti anno VII."