Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
Ex nuthographo. Pray Hier. P. I. p. 209. Fuit Emericus e praepolenti suh Ludouico familia Zudar, quae plures Russiae Ruhrae dedit Vajuodas. LXXXVI. An. Ch. 1384. Demetrius Cardinalis, A. Episcopus, S. A. Legatus , litteras regis Ludouici pro Plebarus districtus JBrqsso ratijicat. Demetrius, miseratione Diuina tituli Sanctorum quatuor coronatorum Presbiter Cardinalis, ac Sancte Strigoniensis Ecclesie Gubernator perpetuus, Apostoliceque Sedis in regno Hungariae Legatus. Vniuersis Christi fidelibus, praesentibus et futuris praesentes litteras inspecturis, salutem in Domino cum paternae charitatis continuo incremento. Credite nobis legationis officium hoc requirit, vt ecclesiarum nobis subditarum commodis et vtilitatibus fauorabiliter intendamus, ac ea, quae prouide ac sancte gesta sunt, auctoritate nostrae legaiionis, approbationis et ratibitionis roborare confirmare; vt ipsisconuertatur ingaudium huiusmodi gratiae nobis indultae felicia recipere incrementa. Hinc est, quod in nostra constituti praesentia honorabilesac discreti viri, Domini Thomas de Corona , Decanus Btassouiensis, Stephanus de Rossnau, ac Franciscus de Fuldwar , Ecclesiarum Plebani nobis nomine vniuersorum Piebanorum Brassouiensium, districtus nostrae Strigoniensis Archidiaeceseos, exhibuerunt nobis quoddam priuilegium Serenissimi Principis, ac Domini Domini Lodouici, indelendae memoriae, Hungariae, Dalmatiaeque regis, duobus sigilJis sigillatum , vno per reuerendissimum Dominum in Christo Patrem Dominum Nicolaum Strigoniensem Archiepisco12