Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

communicansj detentus est ibi quinque diebus^ cunctis extra ignorantibus, quid intus cum eo age­retur. Sunt, qui scribant, illum ibi compulsum fuisse reuocare conditiones omnes, quibus regnum ISeapolitanum Carolo concesserat. Posthaec li­bertate donatus, ISeapolim concedens, a Carolo, qui praecesserat superbe magis, quatn decenter exceptus est. Siquidem in throno eminenti, anie portam ciuitatis sibi erecto, corona aliisque insi­gnibus regiis ornatus inter circuinfusos Proceres considens, non prius se mouit, quam ad locum Pontifex ipse peruenisset: tum vero se erigens paululumque in occursum procedens, Pontificis in equo considentis pedes exoscultatus est: et Pontifex vicissim ex equo frontem eius. Nullo alio honore a JNeapolitanis ei exbibito, prohibente rege , ab eodem tanlum deductus est per froenum equi in vrbein. Qui cum vellet ad uedes Archi­Ej)iscopales diuertere, a rege prohibitus, inque casteilum nouum rajitus, multis ibi diebus sub bdeli custodia detentus fuit, haud tamen prohi­bilis, qui ad eum visitationis causa accedere vel­lent. Demum quorumdam Procerum ac vrbis Ma­gistratus interuentu, inita inter eos concordia, Kex j)ublice praeteritorum veniam dejjrecatus, promissa Francisco Butillo nepoti in causa collati ilegni facta adimjjlere spopondit, ac Pontifieein in aedes Archiepiscopales migrare, et a populo debitis honoribus recipi, colique perinisit. Eo iu loco constitutus sae|)iusque aRegeetBegi a salu­tatus, suppresso ad tempus odio , jjacetn cum vtroque simulauit. Ilis factis pridie JNatiuitatis Domini M. CCC. LXXXIII. in Ecclesiam Princi­pem cum Ecclesiasticis suis se conferens, primas

Next

/
Oldalképek
Tartalom