Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
focnigne largitus sit. Deus vos fratres carissimi, seruet incolumes." Indidem Socratis L. IX. Vide coll. Concil. cur Coll. T. II. p. 268 — 9. A. Ch. 526. Idem Constantiniis haereticos noua lege constringip. „ Imp. Constantin. Constant. et Constans ad Dracilianum Praef. Vrbi. Priuilegia, quae contemplatione Religionis indulta sunt, catholicae tantuin legis obseruatoribus prodesse oportet. Haereticos non solum ab his priuilegiis alienos esse volumus, sed etiam diuersis muneribus constringi et subiici. PP. Kal. Sept. Generasto et Constantino A. VII. et Constantino Coss. Cod. Ciuil. L. I. lit. V. ' Paganos ex aduerso Constantinus rationibus, ac exemplis ad fidem Christi inuitauit. Errorem Arii, prout erupit, omni sopire opera nitehatur; studio hoc pacis neutiquam proficiens, Concilii 508. Patrum, Nicaeae in Bithynia anno 325. collectorum sententiam epistola sua ad Episcopos absentes perscripsit commendata ynitate. Jn exstruendis Ecclesiis munificentissimus, Ecclesiis legandi facultatem concessit; Crucifixionis, orbitatis et coelibatus poenam sustulit; obiit 22. Maii Ann. 337. Eu~ seb. 1. c. et Cod. iuris Civ. L. I. tit. II. ji. C. 542. Constantinus iunior Auguslus Templa Paganorum claudi et sacrijicia cessare iubet. Constantinus Imperator ad Taurum P. P. Placuit omnibus, locis atque vrbibus vniuersis claudi protinus templa, et accessu vetito omnibus liceniiam delinquendi perditis denegari. 1. Volumus ctiam cunctos sacrificiis abstinere. 2. Quodsi aliTom. I. 4