Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
quid forte huiusmodi perpetrauerint, gladio vltore sternantur; facultates etiam peremti Fisco decernimus vindicari; et similiter puniri rectores prouinciarum, si facinora vindicare neglexerint. Datum Kalen. Dec. Constantino IV. et Constante AA. Coss. E codice Iuris ciuilis Lib. I. Tit. XT. Eandem legem determinaruut Arcadius et Honorius AA. Macrobio JP. P. Hispaniarum, et Proclinno Vicario quinque Prouinciarum, sequentibus : „ Sicut Sacrificia templorum prohibemus, ita volumus publicorum operum ornamenta seruari. Ac ne sibi aliqua auctoritate blandianlur , qui ea conantur euertere , si quod rescriptum, si qua lex forte praetenditur, abreptae buiusmodi chartae ex eorum manibus ad nostram scientiam referantur. Uat. IV. Kal. Feb. liauennae Theod. V. Con. Idest anno 399. A- Ch. 347. Epistola Patrum Sardicensium ad vniuersas Ecclesias. Multa quidem et frequenter ausi sunt Ariani Haeretici aduersus Seruos Dei, qui fidem rectam, et catholicam custodiunt; adulterinam namque doctrinam inferentes, Orthodoxos persequi tentauerunt; in tantum autem nunc exsurrexerunt contra fidem, vt non religiosam pietatem clementissimorum Imperatorum lateret. Denique gratia Dei adiuuante, etiam ipsi clementissimi Imperatores congregarunt ex diuersis prouinciis , et Ciuitatibus ipsam Sjnodum Sanctam, et in Sardicensium Ciuitate fieri permiserunt, vt oinnis quidem dissensio amputetur, iniqua autem doctrina penitus expulsa, pietas sola, quae est in Christo, omnibus custodiretur. Venerunt enim ab oriente Episcopi, cohortatione excitati piissimorum Imperatorum, maxime propler id, quod frequenter in murmuratione fuit, id est: de dilectissimis Fratribus nostris,