Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
ligenter inuestigaretur. Proinde omnia, quae aut controuersiae, aut dissensionis materiam praebere videbantur , accurate excussa , et exagitata sunt. Quantas et quam graues blaspliemias (ignoscat nobis diuina Maiestas) nonnulli de Saluatore nostro, de spe et vita nostra, indecore protulerunt, et scripturis diuinitus inspiratis, fldeique sacrosanctae contraria effutiuerunt, et se ita credere palam confessi sunt. Nam cum amplius tercenti episcopi, viri propter animi modestiam, et solertiam admirabiles, vnam eamdemque fidem (quae reuera exacta legis diuinae fides est) constabiliuissent; solus Arius inuentus est vi et fraude diabolica victus, qui impio consilio lianc erroris labem primum apud vos, deinde apudalios sparsit. Quocirca eam, quam omnipotens Deus nobis tradidit, doctrinam amplexemur; ad fratres nostros, a quibus nequam ct impudens Diaboli minister nos segragauit, redeamus, ad commune corpus ecclesiae, et ingenua 110stra membra , omni studio reuertamur. Illud enim vestram prudentiam , fidem et sanctitatem decet, vt errore illius, quem veritatis hostem esse constat, penitus depulso , ad Dei gratiam vos denuo recipiatis. Nam, quod trecentis sanctis Episcopis \ isum est, non est aliud putanduin, quam solius lilii Dei sententia; praesertim cum in talium et tam praeclarorum virorum mentibus sacer insideret Spiritus, qui illis diuinam voluntatem aperuerit. Quapropter nemo vestrum liaesitet, nemo moram interponat., sed omnes lubentibus animis ad viam veritatis \ 7 redite; vt simul atque ipse ad vos aduentauero , debitas gratias Deo , qui omnia lustrat, omnia vobiscum agam , quod postquam sinceram fidem nobis ostenderit, caritatem, quae nobis optanda erat,