Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
religionis ergo solebant conuenire, praesertim vero ail sepulcbra et monumenta Martyrum ; quod constat e Concilii Eliberitani Can. 34. 55, et Persecutoruni item edictis , ne Christiani in eiusmodi locis conuentus agerent, prohibentibus: ,,Aemilianus Praeses Dionysio Alexandrino dixit : Nullatenus licebit vobis, nec quibuscunque aliis , conuentus agere , aut ea , quae vocantur C o e in eteria, adire." Eus. Hist. Eccl. L. VII, c, 11. Ante persecutionem Diocletianam ,, priscis aedibus iam non contenti , in singulis vrbibus spatiosas iib ipsis fundamentis exstruxerunt Ecclesias;" vt testatur idem Eusebius 1. c. L. VIII. C. I. et quidem super Martyrum sepulclira; ideo etiam Martyria , vel Coemeteria dicta. Haec furor persecutionis Diocletianae erasit, vti ingemiscit Eusebius. 1. c. L. VIII. C. II, A, Ch. 321. Eiusdem Constantini aduersus Ilaereticos constitutio y Victor Constantinus Maximus Augustus, Haereticis. Agnoscite nunc huius legis beneficio o Nouatiani, Marcionistae, Pauliani, et quibus Cataphrygum nomen est inditum, omnes denique, qui haereses priuatis coetibus instruitis, atque impletis ; quot mendaciis opinionis vestrae vanitas implicetur, et quam perniciosis venenis imbuta sit vestra doctrina; adeo vt sanis morbus gravissimus, viuentibus perpetua mors per vos importetur. O veritatis inimici, hostes vitae, exitii consiliarii: cuncta apud vos sunt veritati contraria; turpissimis flagitiis congrua ; ineptiis et figmentis referta; quibus vos mendacia quidem adstruitis, innocenles autem opprimitis, el credentibus lucem negatis. Ac sub obtentu quidem diuinitatis assidue peccatis, cuncta polluentes ; puras vero et illibatas hominum conscientias letalibus plagis vulneratis , atque ipsum propemodum diein mortalium oculis intercipitis. Et quid attinet singula per-