Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

censere, cum nec breuitas temporis, ncc magnitu­do occupationum nostrarum patiantur, nos de cri­minibus yestris pro merito ipsorum verba facere? Quippe tam gravia sunt, et immensa scelera ve­stra; adeo foeda, et omni attrocitate exuberantia, vt ne dies quidem integer ad eorum explicationetn sufficiat. Et alioqui ab huiusmodi rebus aures amo­uere, et oculos auertere decet, ne pura et since­ra lidei nostrae alacritas particulari earum exposi­tione violetur. Quid est igitur, qruod huiusmodi mala diutius toleremus ? maxime cum diuturna pa­tientia faciat, vt hi quoque, qui sani sunt, ac va­lentes, hoc velut pestilenti morbo iniiciantur. Quid­ni ergo huiusmodi improbitatis radices publica animadversione confestim exscindimus? Quocirca quando haec vestrae improbitatis pernicies amplius ferri non potest pracsenti lege interdicimus , ne quis vestrum imposterum conuentus agere prae­sumat. Atque idcirco vniuersa loca, in quibus eius­modi coetus peragitis, auferri praecepimus; eo us­que procurrente maiestatis nostrae sollicitudine, vt non modo in publico , sed ne in priuatis qui­dem aedibus ac locis vllis priuati iuris, superstitio­sae vestrae dementiae factio congregetur. Itaque, quod longe honestius est atque praestantius, qui­cunque vestrum verae, ac sincerae religionis stu­diosi sunt, ad Catholicam Ecclesiam accedant, eius­que sanctitati communicent, cuius ope ad verita­tem poterunt peruenire. Absit omnino a felicita­te temporum nostrorum, peruersae mentis vestrae fraudulenta deceptio: haereticorum scilicet, et schi­smaticorum scelerata, ac perdita amentia. Dignum est enim prosperitate temporum, qua diuino bene­ficio fruimur, vt qui cum bona spe, ac fiducia vi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom