Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
A, Ch. 321. Cir. Constantini Imp, ad Eusebium Nicomcdiensem et alios Episcopos , vt Ecclesiae Praesidum Ciuilium opera aedificentur, reparentur , aut amplientur, epistola, Victor Constantinus Maximus, Augustus, Eusebio. Cum vsque ad hanc diem impia praesumtio, et tyrannica violentia ministros Seruatoris nostri sit persecuta; pro certo habeo, planeque mihi id persuadeo , omnium ecclesiarum aedilicia, aut per incuriam corrupta, aut prae inetu ingruentis temporum iniquitatis minus honorifice exculta esse, Eusebi frater carissime. Nunc vero cum libertas restituta sit, et duaco ille (Licinius ) prouidentia quidem Dei optimi, maximi, ministerio autem nostro a Reipublicae administratione submotus; equidem existimo , diuinam potentiam omnibus clarissime innotuisse; et eos, qui se metu, seu incrcdulitate aliquid peccauerunt, agnito illo, qui vere est, ad rectam, et veram viuendi rationem esse redituros. Quotquot igitur ecclesiis aut ipse praees, aut alios in singulis locis praesidentes Episcopos , et presbiteros ac diaconos nosti; cunctos admone, vt in opera ecclesiarum omni studio ac diligentia incumbant; quo aut reparentur, quae adhuc manent, aut augeantur in maius ; aut sicubi vsus postulauerit,noua aedificentur. Quaecunque autem necessaria fuerint, et ipse, et reliqui alii , tuo interuentu tum a Praesidibus Prouinciarum petent , tum ab olficio Praefecturae Praetorianae. Ilis enim per literas praeceptum est, vt omni diligentia iis, quae tua sanctitas dixerit, obsequantur. Diuinitas te seruet frater carissiine." Ex Eusebii Vita Constautini L. II. c. 46. Christiani persecutionum teinpestate in secretis cellis, et cauernis