Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

nent, non modo nulla inquietudine aflfici, sed eli­am restitui velimus, Anuline carissime. Quaprop­ter iubemus, vt simul atque has litteras acceperis, si quae ex illis, quae ad catholicam Cliristiano­rum Ecclesiam per singulas ciuitates, aut in aliis locis pertinebant, nunc a Decurionibus , aut qui­buslibet aliis, detinentur; confestim illorum Eccle­siis restitui facias. Quandoquidem volumus, vt quae supradictae Ecclesiae antea possederunt, ad earum­dem omnino ius reuertantur. Cum ergo perspiciat deuotio tua, huius nostrae iussionis manifestissimum esse praescriptum; operamdabis, vt siue horti, si­ue aedes, seu quodcunque aliud ad ius earumdem Ecclesiarum pertinuerit, cuncta illis quantocius re­stituantur; quo scilicet te huic nostro praecepto aecuratissime obtemperasse cognoscamus. Yale Anu­line carissime, et desideratissime nobis. Ex Eusebii loco citato. Anulino Oricntis praefecto incumbebat edictorum Caesareorum per partes illas pu­blicatio.- qualia erant Christianis libertatem religionis, , ac clericis immunitatem concedentia. Illa occasione ob­lati sunt ipsi libelli accusationein Caeciliani A. Episcopi Carthaginensis , qui reddita per Alaxentium Ecclesiae Africanae libertate A. 311. in Mensurii locum a vicina­rum Vrbium episcopis , totius populi suITragio electus , ac a Felice Aptungitano episcopo consecratus est, con­tinentes. Secundus Tigisitanus Episcopus, Numidiae Pri­mas, aegre ferens , quod Caecilianus ab alio consecrari maluisset, collecto concilio Carthagine contra Caecilia­num, qui a Traditoribus ordinatus sit, sententiam dixit, ac cum asseclis loco ipsius Maiorinum , in gratiam poten­tis Doininae Lucillae , cuins domesticus erat, ordinauit. Pars Carthaginensium fideliter adhaesit Caeciliano, pars Maiorino; libcllosque contra Caecilianum Anulino por­rexit, quos hic Constantino Augusto discutiendos sub­misit. Augustinus epist. 163. Optatus Mill. de Schism. Donat L. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom