Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

A. Cli. 313. Exetnplum epistolae Cunstantini Imp.'ad Mil­tiadem PP. qua Episcoporum Concilium, vnionis et con­cordiae ineundae gratia , Romam indicit. Constantinus Augustus Miltiacli Episcopo vrbis Romae, et Marco. Quoniam huiusmodi plures li­belli a viro clarissimo Anulino Africae Proconsule ad me sunt missi, in quibus continetur, Caecilia­num Carthaginensium vrbis Episcopum a quibus­dam Collegis suis per Africam constitutis multis de causis insimulari. Quod quidem permolestum mihi videtur in istis prouinciis , quas diuina prouiden­tia meae deuotioni spontanea deditione tradidit, et in quibus maxima est populi multitudo, plebem quasi in duas partes diuisam ad deteriora deflecte­re, et Episcopos inter se dissentire. Placuit milii, vt idem Caecilianus vna cum decem Episcopis , qui accusare ipsum videntur , et cum decem aliis, quos ipse ad suam causam necessarios esse iudicauerit, Romam nauiget; vt sibi coram vobis, et coram Re­ticio, Materno, ac Marino collegis Yestris , quos ea causa Ptomam properare iussi , possit audiri, quemadmodum sanctissimae legi conuenire optime nostis. Porro, vt totius negotii plenissimam valeatis haurire notitiam, exempla libellorum ab Anulino ad me missorum, literis meis subiecta, ad collegas vestros supradictos transmisi. Quibus lectis perpen­det grauitas vestra,- quonam modo supra memorata controuersia accuratissime diiudicanda sit , et ex praescripto iustitiae terminanda. Siquidem nec tu­am sedulilatem latet , tantam a me reuerentiam sanctissimae ecclesiae catholicae exhiberi, vt gene­raliter nullum schisma , aut dissidium vllibi a vobis relinqui velim. Diuinitas summi Dei multis vos an­nis seruet, carissimi. Tom. I. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom