Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
adhuc Vrsacius 9 Valens , Germinianus, Pannoniae inferioris Praesules, obscurarunt. Superioris Archi - Praesules, Lauriaci, fidem tuiti intemeratam , Metropolitanae sedis insigni, more Maiorum, sunt decorati. Chuni^ confines et accolae antea Persarum, a Septemtrione, vbi est Gorgo, vrbs ad oram sita extremam Persidis (testeProcopio de bello Persico Tom. I. C. 3. p. 218. ed. Ven.) in ditiones Europaeas infusi, Romanorum in Pannonia imperio anno 377. finem imposuerunt (Marcellinus a Illyrici sub lustiniano I. Imp. Comes ad Hierii et Aidaburis consulatum ap. Cassiod.) A circumlata per orbem ^ contra resistere ausos, vastitate scriptis nostris notantur. Circa annum 455. eiecti. Nec Gothorum^ gentis Plinio stirpis Germanicae (Hist. Nat. XXXVII. 3.) dupplex imperium , quod primum Aureliano Imp. in Dacia Trajani, et alterum Hunnis, Gepidis ac Bulgaris in Pannonia inferiori eripuerant, fuit diuturnum. Immanitatis labem Theodoricus, ltaliae Rex, rebus domi nostrae sapienter constitutis , adnisus est detergere. Cum medio seculi sexti Pannomae dominio exuti. Ogorum, Graecis Auarum, etiam Varchunitarum, a montibns Altai, in Asia Boreali, in terras has irruptione (anno 55/. Iustiniano I. Imperante) quod religionis ,