Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

adhuc rarissimus emtor inueniebatur. Ex quo faci­le est opinari, quae turba hominum emendari pos­sit, si fiat poenitentiae locus." Ex C. Plinii Caec. Secundi epistolarum Lib, X. nro. 97. Epistolae liuius meminit Tertullianus Apolog. c. 2. his verbis : ,, Plinius Secundus cum Prouinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis , quibusdam gi^adu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus , quid de cetero age­ret, consuluit Traianum tunc Imperatorem, allegans prae­ter obstinationem sacrificandi, nihil aliud se de sacra­mentis eorum comperisse , quam coetus antelucanos ad canendum Christo, vt Ueo, et ad confoederandam di­sciplinam • homicidium , fraudem , perfidiam, et cetera scelera prohibentes. Tunc Traianus rescripsit: hoc genus conquirendos quidem non esse , oblatos vero puniri oportere. " A. Ch. 104. cir. Tt ciianus Imperator acta C. Plinii ratihabet, ac Christianos haud conquirendos, sed delatos punien­dos, decernit. Traianus Plinio S. Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delali fuerant, sequutus es. Ne­que enim in yniuersum aliquid, quod quasi cer­tam formam habeat, constitui potest. Conqui­rendi non sunt; si deferantur, et arguantur, pu- * niendi sunt: ita tamen, vt, qui negauerit se Chri­stianum esse, idque reipsa manifestum fecerit, idest supplicando diis nostris, quamuis suspectus in praeteritum fuerit, veniam ex poenitentia im­petret. Sine auctore vero propositi libelli, nullo crimine locum habere possunt. Nam et pessimi exempli , nec nostri seculi est." E Caii Plinii S. epist. L. X. nro. 98. De isto decreto ita Tertullianus (Apol. cap. 2.): „0 sententiam necessi­tate confusam! negat inquirendos , vt innocentes; et mandat puniendos vt nocentes. Parcit et saeuit; dissi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom