Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
mulat et animaduertlt. Qnid temetipsam censura circumuenis ? Si damnas , cur non et inquiris ? Si non inquiris, cur non et absoluis ?" — lure autem exagitauit Traiani sententiam Tertullianus: quoniam hic ille CleKientem Pontificem exilio multavit, post quod martyrio coronatus estj Simeonem, filium Cleopae in crucem egit; Ignatium , Antiochenum Episcopum , leonibus obiecit, ac multos alios christianos trucidauit. A. Ch. 120. Caes. Hadrianus, ne quis Christianorum indicta causa puniatur , rescribit. Aelius Hadrianus Augustus Minucio Fundano Procos. Salutem. Accepi literas ad me scriptas a Serenio Graniano V. CI. decessore tuo. Nec sane mihi yidetur res ista absque diligenti inqnisitione praetereunda, ne forte et Christiani homines turbentur, et delatoribus caluminandi occasio praebeatur. Igitur si prouinciales palam adesse possunt, petitionibus suis aduersus christianos, ita vt pro tribunali respondeant, m id yntim incumbant, nec petitionibus, soJisque clamoribus vtantur. Etenim multo iustius fuerit, cognoscere te, si quis accusare voluerit. Quod siquis eos detulerit, probaueritque contra leges quicquam agere, tu pro grauitate delicti in eos statue. Sin me Hercule causa istud intenderit, operam dabis, vt pro grauitate criminis in illum animaduertas." Ex Eusebii Pamph. Hist. Eccl. L. IV. c. 9. In gratiam Christianorum consentaneam his dedit etiam Antoninus Pius ad Larissaeos , Thessalonicenses, Athenienses, ad vniuersos deniqne Graecos epistolam cuius Melito Sardensis Episcopus in Apologetico adM. Aurelium sic meminit: „ Soli ex omnibus Nero et Domitianus, maleuolorum quorumdam consiliis inducti , religionem nostram criminari studuerunt. A quibus deinceps falsa illa aduersum nos calumnia manauit ad posteros, rt mos cst vulgi, absque vilo iudicio huiusmodi rumoribus fi-