Czinár Mór: Index alphabeticus codicis diplomatici Hungariae per Georgium Fejér editi – Fejér György magyarországi okmánytárának betűrendű tárgymutatója. (Pest, 1866.)
rum numero locum habét. Quae calamitas Leetorem non praemonitum exspectet, si casu ín paginam prave signatam impegerit, facile licet conjicere. Quo in casu, ne Lector nostro Indici, quem faliere falso existimat, indignetur, adjecto ejusmodi incertae paginae vocabulo primo, aut secundo sicut quaesiti objecti locus deposcebat, consuluimus, ubi error in lucem prorepsit. 2 o : Interdum ejusdem philyrae paginarum series ita est perturbata, ut si legitimam paginam cupias cognoscere, vicinas aliquot cogaris consulere : id quod fieri necesse est; eo, quod Index tantum legitimum paginae numerum possit exhibere, qui proinde cum eo Codicis non convenit. 3-o: Permultae paginae numerum nec sibi, nec suae philyrae convenientem praeseferunt : quarum proinde singulae bis, una nempe suo loco legitime, altéra alibi prave signata, recurrunt : id quod cum supra notata typographiae desidia. aliisque sinistris casibus tot errores peperit, et omnium positionum tidem adeo labefactavit; ut malo impressis jam tribus philyris animadverso, singulae totius operis positiones (30000 et ultra) cum ipso Codice fuerint conferendae : quo facto, eliminatis e singulis philyris 25 usque 65 erroribus, optata Indici nostro veritas conciliata est; qua commodo Eruditorum Sociorum feliciter ut credimus obtenta, nec impensi diuturni molesti laboris, nec temporis in istum insumti poenitet. 4-o : Complura nomina propria in Codice prrperam expressa occurrunt, quae cum juxta corruptum suarum literarum statum neminem quaesiturum censeremus, Indici emendata, ut vulgo nota sunt, suo loco intulimus; quin veteris Orthograj)hiae ratio, ubi opus erat, negligeretur. 5-o : Breves Extractus, singulis chartis in Codice praemitti soliti. jam anno, jam contextu, jam utroque a suis chartis discrepantes, illud commodum praestant, quod cum facile in oculos incidant, nomina, de quibus documentum agit, Indicis ductu promte exhibeant. Hunc eorum usum et nos fecimus, alium ab hoc citra erroris periculum nemo faciet. 6-o : Non tantum Extractus, sed ipsa etiam documenta, licet raro, in nota anni peccant; quae, ut securius lateant, ad Indicem passim admissa non sunt. Alia prorsus est ratio mendoruni, operi nostro nobis invitis, et insciis inspersorum, quae vix 20 reperta sunt; et, e quibus tantum perpauca aliquot numerum, cetera textum latinam respiciunt: pauca profecto, si mentem ad opus, tot numeris, iisque jam romanis, jam arabicis refertum, et simul ad nostrae cellae ab Emichii prelo distantiam advertas. Interim : pauci illi, fallere nati, numeri ad calcem Praefationis, ut mos, et necesse est, exponentur; contra : cetera, quae textum corrumpunt, probro exponere superfluum putamu8; quia haec ipse documenti textus in Codice ductu numeri, Tomum, Volumen, et paginam rite designantis, facile repertus, et ob oculos positus, optime corriget; uti et annum in Indice hic illic