Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)
res Palriae in obscuro positas, in luce, quam posset, liquidissima collocaret; et quia nihil probatum ipsi fuit, quod non firmiter adstrueretur ; cum priuatorum chartophilacia, tum etiam publica urbium, Episcopatuum, ac Coenobiorum excussit, in remque suam conuertit. In Historia Regnorum Croatiae, ac Dalmatiae eam Diplomatum, ac Schedarum vetustarum reliquit copiam, quae Kerchelichio, ac Farlato Historicis egregium praebuerunt usum. Frcinciscus Adam. Koildr s Augustissimae Dominae Mariae Theresiae a Consiliis, et aulicae Bibliothecae Director. Opera, queis maxime inclaruit, sunt: Caspar. Vrsini Velii de bello Pannonico L. X. diplomatibus ac litteris, ex tabulis authenticis fide et diligentia maxima exscriptis, illustrati. Vindobonae MDCCLXII. in /f. Analecta monumenta Vindobonensia, Tom. I. et II. Ann. MDCCLXII. fol. Historiae Diplomaticae iuris Patronatus Apostolicorum Hungariae Regum L. III. MDCCLXII. 4- ibid. De originibus et vsu perpetuae potestatis circa sacra Apostolicorum Hungariae Regum liber singularis. MDCCLXIV. ibid. 8. Diplomatarium ipsius magnum Tom. IV. in Tabulario Caesai co-Viennensi Aulico reconditur. Liberalitate ipsius locupletata sunt diplomatarii Bohemico-Hungarici specimine Gelasii Dobner monumenta