Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)
nondum edita; vt ipse gloriatur Tom. II. p. 624. „In diplomatum nostrorum collectione chartas plures debemus singulari beneficio Nobilis ac Clarissimi Viri Adami Fran. de Kollar, qui nuper Viennae ea omnia documenta, quae sibi a RR. ac 111. Comite Garampio, Tabularii S. Angeli Praefecto, ex Bibliotheca Vaticana transmissa erant, beneuole mihi extradidit; et ut in publicum emitti possent, indulsit." Mathias Belius, Vir celeberrimus, societatum Olomucensis, ac latinae Ienensis membrum. Apparatus ad Historiam Hungariae 3 in folio Posonii 1735. auctor. Editioni Scriptorum rerum Hung. Schwantnerianae praefatus est eleganter ac doctissime; elucubravit nouae Hungariae notitiam Historico-Geographicam, multis instructam diplomatibus; quorum Tomi V. lucem viderunt Viennae MDCCXXXV. fol ; reliqui Archivo Primatiali, exiinia Iosephi a Battyan Cardinalis liberalitate, illati sunt. Insigne ipsius Diplomatarium MSS. ad Thuroczensium Nobilium res illustrandas spectans, in lucem protraxit Mart. Georg. Kouachich in collect Scriptorum minorum Tom. I. Adamus Iiajcsdnyi 3 laudabilia ingenii, atque industriae specimina exhibuit in rebus Patriae illustrandis. Archiuarius et Secretarius Camerae Posoniensis eflfectus, vsus est occa-