Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)
cupidi, Samuelis Sz^kely de Doba: conuentuum item candidissimi Ordinis Praemonstratensium ad Lelesz et Jassow; Eremitarum S. Pauli de Lepoglaua etc. Daniel Farlatus 3 excultus Romae, Philippo Riceputo ad exequendum opus grande, Historiae Iiljrici Sacri, socius datus, nihil sollicitudinis j industriae , ac studii, quo ad Historiam illam attinentia conferret, passus est a se desiderari. Hinc laboriosissimum iter per maritimas Dalmatiae vrbes suscepit; cum priuatas, tum etiam publicas veterum gestorum tabulas excussit; quae latebant monumenta , ex archivorum loculis conquisiuit. Spacio annorum triginta Historiam Illyrici Sacri, Diplomatibus res nostras concernentibus refertam, Tomis VI. in folio Venetiis edidit; septimo inchoato immortuus Meose Aprili Ann. 1775. Carolus TTagner s tradita in Vniuersitate regia Tjrnauiae Historia Ecclesiastica, scnsit chartarum veterum necessitatem; liuic ergo subleuandae totam, abolito ordine, Bibliotliecae Vniuersitatis Regiae Custos insumsit aetatem , ac ocium. E conquisitis vulgauit: Analecta Scepusii sacri et profani; Diplomatarium item Sarosiense; Epistolas Petri de AVarda, Archi-Episcopi Colocensis; partem in MSS. reliquit, quae opem litterariam Nob. JNicolai Iankouics de VV^adas augent. Par-