Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)
tus ingenii cultioris, ac industriae singularis memoriam ipsius conseruabunt. Georgius Pray. 3 a tradita in Collegio Theresiano Viennae Historia Hungariae, naturali ad studium Historicum trahebatur inclinatione; Bibliothecae Vniuersitatis regiae praefectus, Historici Regii titulum cum annua pensione gerens, Stator Historiae Hunjrariae euasit. Secretioris Domus Auo-ustae Tabularii, Archiui item Exc. Camerae Reg. Hung. Aulicae coinpos elfectus, quae ex autographis conscripsit Dipiomata, vt luce donaret publica, nullis adduci potuit precibus. Eorum tomos duos in manuscriptis reliquit Archiuo Vniuersitatis regiae Pestanae; quorum unus profana complectitur, alter Ecclesiastica in folio. Aliis: Stephano Katona, Georgio Alojsio Szerdahelvi, Stephano Schonvisner , post ipsos spicas concessum fuit duntaxat legere. XV. Egregia Praesulum suorum merita viri collegiorum Cathedralium; Sociorum vero, religiosi Ordiues alii, insigniter sunt aemulati; lustratisque conditoriis propriis instrumenta prodiderunt litteraria commendatione dignissima. Balthasar Adam Kerchelich, Dalmata, sacri Zagrabiensis Collegii membrum, fauentem nactus occasionem; manuscriptis item Pauli Ritteri, alias \ itezouich Segniensis, instructus, res Croatiae, Dalmatiae, ac Hun-