Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

1502. IV. 11. eidem Nicolao in scriptis literis, in eisdem nostris fassionalibus obligatoriis lucidius expressis et denotatis iure perhennali dederit contuleritque et ascripserit, tamen idem Nicolaus tum ad favora­bilem petitionem dicti Johannis Desewffy, tumque certis aliis pro respectibus modo iterato dictum ius quartalitium atque prae­taxatas dotem et res parafernales iuxta continentiam et articulos atque obligamina praetactarum literarum nostrarum fassionalium obligatoriarum eidem Johanni Desewfy et per eum suis haere­dibus et posteritatibus universis dedisset, donasset contulissetque et ascripsisset iure perpetuo et irrevocabiliter tenenda, possidenda pariter et habenda, ymo dedit contulit et ascripsit coram nobis, nullum ius nullamve iuris et dominii proprietatem in eisdem pro se ac prolibus suis reservando, sed totum ius omnemque iuris et dominii proprietatem, quod et quam ipse Nicolaus Bethleny haberet, in praefatum Johannem Desewfy ac haeredes et poste­ritates eiusdem universos transferendo pleno iure. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine robo­ratas duximus concedendas. Dátum feria secunda proxima ante festum beatorum Thyburtii et Valeriani martirum anno Domini M. quingentesimo secundo. Eredetije az M. O. D. L. 36,405. („Michael") jelzetű kolosmonostori protocollum 185. lapján. CCCVII. 1502 április 11. (Kolozsmonostor.) A kolozsmonostori konvent előtt Losonczi Dezsőfi János a Csicső várából és tartozékaiból özv. Betleni Márknét illető s ennek fia Miklós által neki (Dezsőfi Jánosnak) ajándékozott leánynegyedi részt István moldvai vajdának eladja. Conventus monasterii Beatae Mariae Virginis de Kolos­monostra omnibus Christi fidelibus, praesentibus et futuris, prae­sentium notitiam habituris salutem in domino Jesu Salvatore. Ad universorum notitiam serie praesentium volumus pervenire, quod egregius Johannes, filius condam Michaelis Desewfy de

Next

/
Oldalképek
Tartalom