Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

Lossoncz, onera et quaelibet gravamina generosae domina Julianae, matris, ac nobilis puellae Elyzabet, sororis carnalis, suarum, si in subscriptis persistere nollet, per omnia super se assumendo coram nobis personaliter constitutus sponte et libere confessus est in hunc modum: Quomodo sibi magnifici dominus Stephanus wayvoda Moldaviensis ac Bogdán, filius eiusdem, de et super iure quartalitio generosae dominae Annae, filiae con­dam dominae Elenae, filiae olim Johannis senioris, filii condam magistri Nicolai, filii Desew de Lossoncz, necnon dote et rebus parafernalibus generosae dominae, matris ipsius condam Johan­nis senioris, eisdem de universis portionibus possessionariis eius­dem condam Johannis Desewfy senioris in castro Chycho, in Zolnok Interiori, ac oppidis, possessionibus. villis et praediis, ad idem castrum spectantibus et pertinere debentibus, ubivis et in quibuscunque comitatibus istarum partium Transsilvanarum existentibus, nunc erga manus dicti domini Stephani wayvodae habitis, iuxta regni consuetudinem provenire debentibus, quod et quam egregius Nicolaus, filius condam Marci de Bethlen, ex praefata domina Anna progenitus, vigore aliarum literarum nostrarum fassionalium obligatoriarum superinde confectarum eidem Johanni Desewffy coram nobis iure perhennali dedit anuitque et ascripsit promtis cum pecuniis plenariam atque omnimodam impendisset solutionem et satisfactionem, ob hoc idem Johannes Desewffy sua ac dictarum dominae Julianae et puellae Elyzabet in personis superinde ad plénum contentus eosdem dominum Stephanum wayvodam et Bogdán, filium eius­dem, de et super huiusmodi solutione et satisfactione dicti iuris quartalitii atque dotis et rerum paraffernalium praescriptarum quitos, expeditos reddidisset ac módis omnibus absolutos com­misisset, propterea, quod ipse Johannes Desewffy pro eadem summa pecuniarum dictum totale ius quartalitium ac dotem et res parafernales praescriptas omni eo iure, quo praetitulatus Nicolaus Bethleny modo antelato eidem Johanni Desewffy dederat et inscripserat, eisdem domino Stephano wayvodae et Bogdán, filio eiusdem ac ipsorum haeredibus et posteritatibus universis dedisset, vendidisset contulissetque et ascripsisset iure perpetuo et irrevocabiliter tenenda, possidenda pariter et habenda, nullum

Next

/
Oldalképek
Tartalom