Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

Maius et quoslibet alios a qualibet occupatione et detentione ipsarum prohibuisset. Tertia autem ipsarum literarum videlicét dicti domini Chanadini episcopi ecclesiae Agriensis in festő beati Egydii confessoris anno domini millesimo ccc m o vigesimo quinto patenter exorta declarasset, quod magister Stephanus filius Jacobi Cheh cum procuratoriis literis capituli ecclesiae Agriensis vice et nomine nobilium dominarum relictae Petri filii Wz socrae suae, filiae Ladislai filii Senye, item pro domina consorte sua filia eiusdem Petri filii Wz, Anich uno nomine, alio vero voca­bulo Bichow vocata coram ipso domino episcopo constitutus ratione dotis, rerum paraffernalium praedictae dominae relictae Petri filii Wz ac pro quarta praefatae consortis suae receptis a Lorando filio Sebastiani de Abad quinquaginta marcis et persolutis ipsis dominabus, ipsum Lorandum et suos successores ac heredes per omnia reddidisset expeditos ita, quod ullo unquam tempore praedictae dominae et heredes ipsarum seu aliqui alii de eadem generatione super possessionibus Abad, Pauly, Zenthemreh, Tynodtew et Igaar *) vocatis, de quibus et pro quibus praedictae dos et res paraffernales ac quarta prove­nire debuissent, possint contra ipsum Lorandum et heredes eiusdem suscitare quaestionem. Quarta nempe ipsarum literarum praedicti capituli Agrien­sis secundo die octavarum festi Paschae domini anno eius­dem millesimo ccc m 0 tricesimo tertio clause edita edocuis­set, quod magister Lorandus filius Sebastiani de Sancto Emerico coram ipso capitulo constitutus per modum pro­testationis eidem significare curasset, quod cum ipse ex una et magister Stephanus filius Dionisii de Lochonch comes Castri­ferrei proximus suus parte ab altéra iuxta eorum voluntariam obligationem ad quoddam arbitrium in ipsorum negotiis propriis in dictis octavis festi Paschae domini fiendum, assumptis se cum hinc et inde quibusdam nobilibus ad id necessariis, ad praesen­tiam dicti capituli accedere debuissent, adveniente ipso termino 1325. IX. 1. 1333. IV. 12. Akkor valamennyi Heves vármegyében. Pauíy, mai kiejtéssel Páíyl, később Mezöszentgyőrgy nevet viselt. Tínódtö utóbb Szent-Kozma-Dömjén néven szerepel.

Next

/
Oldalképek
Tartalom