Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
1336. X. 31. 1334. IV. 1. ipse personaliter, pro praefato vero magistro Stephano, Paulo filio Petri de Cherewkwz, procuratore legitimo ipsius magistri Stephani, eiusdem capituli accedentibus praesentiam, in loco dicti arbitrii consedentibus, dictus Paulus procurator praefati magistri Stephani voce et verbo eiusdem domini sui coram nonnullis probis viris literis in eisdem nominatis in praedicto arbitrio existentibus inter cetera suae collocutionis verba voce publica hoc promulgasset et frequentibus replicationibus proposuisset, quod praedictus dominus suus ipsum in possessionibus Thomay et Abad vocatis participem fratrem non denegaret et dictae possessiones titulo iuris hereditarii ipsum Lorandum et filios suos aequa lance attingerent, sicut dominum suum supradictum. Quinta quoque ipsarum literarum similiter dicti capituli Agriensis in vigilia festi omnium sanctorum anno domini millesimo ccc m o tricesimo sexto similiter clause suborta, domino Karulo olim illustri regi Hungáriáé felicis reminiscentiae ad suum regium literatorium mandatum rescripta, tenoremque literarum regalium eidem capitulo directarum verbaliter in se habens manifestasset, quod cum idem capitulum magistrum Martinum cantorem socium et concanonicum ipsorum in ipsorum vocando praesentiam in eo, ut videlicet Lorandus filius Sebastiani tempore depositionis iuramenti magistri Stephani filii Dionisii in facto possessionis Komyathy fiendi cum eodem nomine generationis ipsius Stephani sacramentum praestitisset, an ne, requisitum habuisset, idem magister Martinus ad suae conscientiae puritatem respondisset eo modo, quod praeallegatus Lorandus filius Sebastiani in facto dictae possessionis Komyathy nomine generationis ipsius Stephani iurasset cum eodem. Sexta vero earundem literarum consimiliter dicti captuli Agriensis feria sexta proxima post festum Paschae domini anno eiusdem millesimo ccc mo tricesimo quarto clause emanata enodasset, quod Georgius, Paulus et Jacobus, filii Lorandi filii Sebastiani de Sancto Emerico in ipsorum ac Emerici, Thomae, Ladislai, Dionisii et Sebastiani fratrum ipsorum personis coram ipso capitulo constituti per modum protestationis eidem significare curassent, quod, prout ipsi percepissent, praedictus páter eorum cum magistro Stephano