Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
314 TOMAJ NEMZETSÉGBELI LOSONCZI BÁNFFY CSALÁD OKLEVÉLTÁRA (1372.) X. 18. (1372.) XII. 30. mus in haec verba : Religiosis viris . . . (Következik Imre nádor 1372 deczember 17-ikén kelt rendelete; lásd az előző szám alatt) Nos igitur petitionibus vestris satisfacere cupientes ut tenemur, cum praefato Michaele de Zuchy homine vestro nostrum hominem videlicet fratrem Franciscum presbyterum pro testimonio transmisimus ad praemissa exequenda, qui demum exinde ad nos reversi nobis consona voce retulerunt, quod ipsi ad comitatum de Zaboch accedendo, ab omnibus quibus decuisset et licuisset, videlicet nobilibus et ignobilibus ac ab aliis cuiusvis status et conditionis hominibus, specialiter a vicinis et commetaneis praescriptae possessionis Bezded diligenter indagando et investigando, talem de praemissis comperissent omnimodam veritatem, quod memoratus Paulus Parvus officialis Ladislai, Nicolai, Michaelis et Dyonisii filiorum Deseu de Lochonch in possessione eorundem Zenthmarton vocata constitutus, simul cum populis et iobagionibus in Zenthmarton commorantibus in dicto festő beati Lucae evangelistae ad praedictam portionem praedicti Ladislai filii Dominici possessionariam in possessione Bezden 1) habitam potentialiter veniendo, omnia praemissa et singula praemissorum recte eodem modo fecisset et perpetrasset, prout dictus Ladislaus de Zygan vestrae magnitudini dixisset et conquestus extitisset, et quemadmodum tenor literarum vestrarum continet praedictarum, lite tamen ut praemittitur, inter ipsum Ladislaum et praefatum Dionisium pendente. Dátum sexto die festi nativitatis domini anno supradicto. Kívül: Domino palatino pro Ladislao filio Dominici de Zygan contra Paulum Parvum officialem de Zenthmarton inquisitoria. Oldalt, idegen kézzel írva: Ad iuratos de Zabouch. Ismét más írással: Suo modo affirmarunt. Újból más kézzel: Solvit 2 denarios scribae. Papiron, töredezett zárópecséttel. Gr. Erdődy-levéltár Galgóczon, lad. 97. fasc. 11. no. 7.