Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
CCXXXI. 1373 márczius 29. Buda. I. Lajos király Gönyűi Tamás fia János királyi főajtónálló-mester leányait apjuk összes jószágaiban fiúsítja. Nos Ludovicus dei gratia rex Hungáriáé, Poloniae, Dalmatiae etc. significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod nos pro multimodis fidelitatibus et multiplici laudum preconio extollendis meritis magnifici Joannis filii Thomae, magistri ianitorum nostrorum, comitis Jawriensis et Comaromiensis fidelis nostri et dilecti, quibus idem in cunctis nostris et regni nostri negotiis, sicuti prosperis sic et adversis, continue vestigia nostrae maiestatis imitando et lateri nostro adhaerendo, sudorosas labores et onera expensarum supportando, strenue et fideliter diversis et inopinatis fortunae casibus .... pro nostri honoris incremento exponendo nostrae meruit laudabiliter complacere maiestati, ratione quorum, licet idem multo maiora antidotum praemia a nostra mereretur serenitate, ut tamen votis eiusdem ad praesens aliquantisper respondere et satisfacere videamur, ad humillimam et devotam ipsius magistri supplicationem nostro culmini regio per eundem instanter porrectam, nobiles puellas filias eiusdem nunc propagatas et in futurum ab eodem propagandas et de eius femore legitime descendentes in cunctis et universis possessionibus et iuribus possessionariis eiusdem, ubilibet in regno nostro habitis et quovis nominis vocabuio vocitatis, in veros heredes et legitimos successores, uti filios eiusdem masculinos, de plenitudine nostrae regiae potestatis et gratia speciali instituimus, praefecimus et creavimus universasque eius possessiones magistri Joannis dictis suis filiabus nunc et in futurum procreandis, earumque heredibus, successoribus et posteritatibus universis tamquam ipsius filiis legitimis et heredibus masculinis in perpetuam adscribimus ex nunc hereditatem, praesentis scripti nostri patrocinio mediante, sine tamen praeiudicio iuris alieni, consuetudinaria lege regni nostri, quae huic iuri gratiae nostrae impugnare videretur, non obstante.