Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
cum honore. Dicit nobis Ladislaus filius Dominici de Zygan, quod Paulus Parvus officialis Ladislai, Nicolai, Michaelis et Dyonisii filiorum Deseu de Lochonch in possessione eorundem Zenthmarton vocata constitutus, simul cum populis et iobagionibus in eadem Zenthmarton existentibus in festő beati Lucae evangelistae proxime praeterito ad portionem suam possessionariam in possessione Bezded vocata habitam, quam videlicet Dionisius filius quondam bani sibi dedisset et contulisset, potentialiter veniendo ab hominibus et iobagionibus suis in eadem portioné sua possessionaria commorantibus sex vaccas, unum bovem et quindecim porcos abstulisset, ipsos iobagiones suos de praedicta portioné sua possessionaria aufugando, in praeiudicium suum valde magnum, lite tamen inter ipsum et praefatum Dionisium pendente. Super quo vestram amititiam praesentibus petimus reverenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente Nicolaus de Tuser, vei Michael filius Pauli de Zuch, aut Petrus filius Laurentii de Jeyke aliis absentibus homo noster ab omnibus, quibus decet et licet diligenter de praemissis investigando sciat et inquirat omnimodam veritatem. Et post haec, prout exinde vobis veritas constiterit, nobis amicabiliter rescribatis. Dátum in Wissegrad feria sexta proxima ante festum beati Thomae apostoli anno domini M m o ccc m o lxx-mo secundo. A leleszi konvent 1372 deczember 30-ikán kelt jelentésébe foglalva. (Lásd a következő szám alatt.) ccxxx. 1372 deczember 30. Lelesz. A leleszi konvent Laczkfi Imre nádornak jelentést tesz a Czigányi Domokos bezdédi birtokán Losonczi Dezső fiainak tisztje, Kis Pál által elkövetett hatalmaskodás felől. Magnifico viro domino Emerico regni Hungáriáé palatino et iudici Comanorum tamquam domino eorum reverendo Johannes praepositus et conventus ecclesiae sanctae crucis de Lelez orationum suffragia devotarum. Literas vestrae magnitudinis recepi(1372.) X. 18. 1372. XII. 17.