Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

(1364.) I. 13. (1364.) V. 19. elium existerent, sed ipsi magistri Stephanus et Thomas et per consequens procuratores eorum praenotati in facto ipsius divi­sionis plenarie deberent respondere. Unde quia universi nobiles dictae partis Transsilvanae ipsi congregationi nostrae adhaerentes unanimiter hoc idem affirmarant, quod praedictum castrum et possessiones supradictas, de quo et ex quibus divisionem ipsi magistri Dyonisius et Ladislaus acquirerent, ipsos recapere opor­teret, ipsique magistri Dyonisius et Ladislaus deliberationem ipsius causae ad curiam regiam per nos transmitti postularant. Ideo, licet inter partes iudicium aequitatis super praemissis facere valueramus atque volueramus, tamen, ut iudicio nostro per quempiam temporis in processu non possit derogari, discussio­nem eiusdem causae ad octavas festi Epiphaniarum domini tunc proxime venturas in curiam regiam duxeramus prorogandam eo modo, ut super obiectionibus partium una cum baronibus regni deliberaremus, quid fieri deberet, ordine iuris observato. Demum ipsis octavis festi Epiphaniarum domini occurrentibus, nobisque una cum baronibus regni in curia regia iudiciario pro tribunali sedentibus, eodem magistro Dyonisio filio quondam Stephani bani pro se personaliter, pro ipso autem Ladislao filio Deseu, Paulo filio Petri cum procuratoriis literis nostris ab una, item praescripto magistro Thoma filio Thomae pro se similiter perso­naliter et pro ipso magistro Stephano Batow, famulo suo, cum procuratoriis literis conventus de Lelez parte ex altéra coram nobis comparentibus et super praemissis medelam iustitae ipsis dari postulantibus, quia nobis et baronibus regni absque recapti­vatione praedicti castri et possessionum supra nominatarum in facto ipsius possessionariae divisionis ipsi magistri Stephanus et Thomas filii Thomae adversus eosdem magistros Dyonisium et Ladislaum, fratres ipsorum patrueles perhemptorie respondere debere videbantur, idcirco perceptis praemissis partes praedictae praemissam causam per modum fiendae pacis per nos ad ulterio­rem terminum prorogari postularant, unde nos finálém determi­nationem eiusdem causae, simili modo in curia regia fiendam, ad octavas festi Pentecostes tunc proxime venturi ipsis par­tibus volentibus et petentibus duxeramus perhemptorie proro­gandam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom