Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
Denique ipsis octavis advenientibus, praedictus magister Dyonisius pro se personaliter, pro eodem autem magistro Ladislao filio Deseu Stephanus dictus Chupur cum procuratoriis literis conventus de Leles x) coram nobis conparendo, idem magister Dyonisius sibi et praedictus Stephanus dictus Chupur eidem magistro Ladislao ex parte praedictorum magistrorum Thomae et Stephani filiorum Thomae de Regun super praemissis medelam iustitiae per nos praecabatur elargiri; quibus perceptis Ladislaus de Galsa et Batow pro eisdem magistris Thoma et Stephano, ambo cum procuratoriis literis regalibus, exsurgentes responderunt eo modo, quod iidem magistri Thomas et Stephanus super dicto castro et possessionibus supranominatis literas divisionales quondam inter eosdem dominum Stephanum banum ac magistrum Deseu, patres praedictorum magistrorum Dyonisii et Ladislai, ac eundem quondam magistrum Thomam, patrem iam dictorum magistrorum Thomae et Stephani factas et emanatas ac etiam super facto dicti tributi similiter instrumenta haberent, quas non ad praesens, sed in termino ulteriori per nos ipsis dando exhibere prompti essent et parati. Unde nos perceptis praemissis adiudicantes commisimus eo modo, quod praedicti magistri Thomas et Stephanus praeallegata eorum instrumenta divisionalia ac etiam alia instrumenta eorum super facto ipsius tributi emanata contra praefatos magistros Dyonisium et Ladislaum in octavis festi beati Martini confessoris nunc venturi exhibere teneantur coram nobis, quibus visis iudicium et iustitiam facere valeamus inter partes in praemissis dictante iuris aequitate. Dátum in Vysegrad, octavo die octavarum festi Pentecostes praedictarum, anno domini M° ccc° lx-mo quarto. Kívül: Pro magistro Thoma et Stephano filiis Thomae de Regun contra magistros Dyonisium filium Stephani quondam bani et Ladislaum filium Deseu de Lusunch super exhibendis instrumentis ad octavas festi beati Martini confessoris prorogatoriae. Papíron, zárópecsétje letöredezett. Magyar Nemzeti Múzeum törzslevéltára. (1364. XI. 18 1364. V. 26.