Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

cum barchis et lignis eorum armata manu presumtuose intrantes in mari, more piratico prefata ligna ceperunt, ea per vim et contra voluntatem eorum propriam ad dictam insulam conducentes, ac de ipsis lignis bladum et alia, sicut eisdem piacúit, abstulerunt, non verentes, quod hoc contra honorem nostri nominis presumebant, quod grave gerimus et molestum. Unde prudentiam vestram rogamus, vobis per Nos et nostrum Maius et Minus Consilium precipiendo man­dantes sub debito, quo tenemini, iuramenti, quot dictum fru­mentum et bladum, acceptum nostris Yenetis et aliis per homines dicti Comitatus, debeatis totaliter ad nostram presen­tiam destinare. Et si forte ipsum frumentum et bladum habe­re non poteritis, de alio in ea quantitate, que per ipsos fűit ablata, debeatis integre et sine diminutione aliqua destinare. Nichilominus autem sub eadem districta vobis mandamus, quot occasione dicti excessus per homines insule perpetracti sex de bonis hominibus dicte terre debeatis usque ad introi­tum future quadragesime venture ad nostram presentiam destinare pro obediendis nostris mandatis, et etiam eis, que sibi ingiungere statuimus, in pena mille librarum. Hoc taliter adimplentes, quod in dictam penam incidere non possitis, et vestra prudencia possit merito commendari. Data in nostro Ducali palatio dieXV exeunte Jannuario, indictione IV. (Ljubics, Monumenta spectantia históriám Slavorum Meridionalium I. köt. 111. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom