Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

152. Máté királyi tárnokmester eláll a zágrábi egyház népeinek adóztatásától. 1276. Nos Matheus Magister Tavarnicorum domini Regis, Comes Posoniensis et de Barana, tenore preseneium quibus expedit significamus universis, quod Magister Hab cognatus noster karissimus, nuncius venerabilis patris domini Thymo­tbei Episcopi Zagrabiensis, vice et nomine domini sui, ac Capituli eiusdem loci, supplicavit nobis exbibendo privilegia­les litteras dominorum Reguin, Bele videlicet et Stephani feli­cium recordacionum, et privilégium domini nostri Ladizlai, incliti Regis Vngarie, super facto collecte septem denariorum banalium ex parte populorum ipsius domini Episcopi et sui Capituli proveniencium, quod formám seu tenorem ipsorum privilegiorum inspiceremus et inspectam continenciam eorun­dem servaremus et illese per exactores ipsius collecte facere­mus observari. Quorum quidem privilegiorum inspectis teno­ribus comperimus et vidimus, populos predicti Episcopi et Capituli eiusdem ab exaccione collecte septem denariorum de plenitudiue graciarum Regum esse misericorditer absolutos et penitus expeditos. Nos itaque, qui instituta et ordinacionem Regiam fideliter observare cupimus, ab exaccione sepedicte collecte septem denariorum omnino cessavimus et penitus duximus desistendum, prout premissa singulorum et singula premissorum in privilegiis regalibus expressius continentur. Dátum Bude in festő Mathie Apostoli, anno Domini MCCLXX sexto. (Tkalcsics, Monum. liist. Episc. Zagrab. I. köt. 181. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom