Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
Item gelleta plena aqua, et eathedra ferrea, et pellis montanea hactenus fieri non debeant. Et orphane, vei orphana que non habét fratres, cum omni possessioue sua nubat, sicuti voluerit. Et mulier vidua cum omni dote sua, et cum omni eo, quod dedit ei vir defunetus, nubat. Et si habeat patrem, vei matrem, vei fratres, nihil amplius detur ei, quam prius habeat. Et quicumque vult accipere vei dare uxorem extra civitatem, vei alio modo matrimonium contrahere, non teneatur ad predicta; sed faciat ad melius quod posset. Omnis autem persona teneatur observare et nihil frangere de his, que inventa sunt de facto matrimonij per sacramentum quod fecit. Et quicunque contra predicta fecerit, sit periurus et incidat in excommunicacionem, que facta est per dominum Arengerium Archiepiscopum ; et Abbates Dessam de Lacromono, et Johannem de Meleta, et Georgium de Sancto Jacobo de Visogniza; et per quosdam monachos eorundem Abbatum ; et per Canonico3 Sancte Marié, videlicet per presbyterum Patronam filium Teodori, et Diaconum Mattheum filium Theophile; et per clericos Marinum filium Sabatiui, et Stantium filium Simeonis; et per presbyterum Paschalem filium Petri; et presentibus Fratribus Minoribus, fratre Xisto tunc temporis in Dalmacia Fratrum Minorum Ministro, et fratre Andrea Diacono, qui sunt de Venecijs, et fratre Johanne qui fűit de Episcopatu Brixie, scilicet de Minizno; et in conspcctu virorura et mulierum in maiori ecclesia Sancte Marié. Et insuper nulla veritas in eo credatur temporaliter; et nullám sentenciam dare possit in aliquo loco, nec de suis negocijs aliquam racionem habere possit in curia Civitatis Ragusij, vei alterius Civitatis. Nec alicui carte, quam habét pro aliquo facto, credatur; sed sit inanis et cassa, et si aliquod ab eo petatur, credatur petenti, et non ei, qui contra hoc facérét. Et quicumque daret alicui mulieri plus quam superius dictum est nomine parchivij, post obitum viri nec ipsa, nec parentes, nec propinqui, nec amici eius petere possint plus quam dictum est, scilicet ducentum perperos et decem pensas auri. Similiter incidat in excommunicacionem et. prefatam